Transkription:
et ipsi consolari eos qui in omni pressura sunt, per exhortationem, qua exhortamur
et ipsi a Deo. Quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis; ita et per Christum habundat
consolatio nostra. Sive autem tribulamur pro vestra consulatione et salute, sive
exortamur pro vestra exortatione, que operatur in tollerantium
earundem passionum, quas et nos patimur. Ut spes nostra firma pro vobis, scien-
tes quoniam sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis. Non enim vo-
lumus ignorare vos, fratres, de tribulatione nostra, quae facta est in Asia, quoniam su-
pra modum gravati sumus supra virtutem, ita ut taederet nos etiam vivere.
Sed ipsi in nobis ipsis responsum mortis habuimus, ut non simus videntes
in nobis, sed in Deo, qui suscitat mortuos. qui de tantis periculis eripuit, nos
et eruet; in quem speramus quoniam et adhuc eripiet, adiuvantibus et vobis in o-
rationem. Nam gloria nostra haec est; testimonium conscientiae nostrae,
quod in simplicitate et sinceritate Dei, et non in sapientia carnali, sed in gra-
tia Dei, conversati sumus in mundo; habundantius autem ad vos. Non enim alia
scribimus vobis, quam quae legistis, et cognoscitis. Spero autem quod usque in finem cognoscetis,
sicut et cognovistis nos ex parte, quia gloria vestra sumus, sicut et vos nostra, in die Domini
nostri Iesu Christim. Et hac confidentia volui prius venire ad vos, ut secundam gratiam habere-
tis. Et per vos transire in Macedoniam, et iterum a Macedonia venire ad vos, et a vobis
deduci in Iudaeam. Cum hoc ergo voluissem, numquid levitate usus sum? aut quae cogito
secundum carnem cogito ut sit apud me est et non fidelis autem Deus quia sermo
noster qui fit apud vos non est in illo est et non? Dei enim Filius Iesus Christus, qui in
vobis per nos praedicatus est, per me, et Silvanum, et Timotheum, non fuit in illo est. Et non
sed est in illo fuit; Quotquot enim promissiones Dei sunt, in illo est; ideo et per illum
Amen Deo ad gloriam nostram. Qui autem confirmat nos vobiscum in Christum, et qui unxit nos
Deus; et qui signavit nos, et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris. Ego autem tes-
tem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis, non veni ultra Corinthum;
ut ex multarum personis facierum eius quae in nobis est donationis per multos gratiae agantur pro nobis